monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 6, 18
Ecce enim misericordiam proximis exhibere, possessa largiri, cum celeritate indigenti tribuere, latitudo in facie portae inferioris est. Sed si tua dans aliena non appetas, si terrenam gloriam de ipso bono opere non requiras, recte in centenario numero, id est in perfectione mensuraris. Nam qui videtur dare misericorditer propria, et rapit forsitan violenter aliena, iste adhuc quae sit via perfetionis ignorat, nec cognovit unde ad perfectionem tenditur, quia nec ipsum eius initium invenit. Prius enim appetitum evellere a mente debuit, et postea quae iure possidet largiri. Unde scriptum est: Declina a malo et fac bonam . Quid enim potest esse boni quod facit, qui necdum a malo declinavit? Et sunt quidam qui, sicut dictum est, ab alimentis abstinent, carnem cruciant, sed tamen si pulsati fuerint, cognoscuntur quia ad mundi gloriam anhelent. Isti frontem atrii interioris ostendunt, sed per centum cubitos non mensurantur.