monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 6, 17
Multi etenim videntur in fide positi magna operari, sed in centum cubitis non mensurantur, quia per ipsa quae faciunt terrenam gloriam quaerunt. Et quidam videntur per abstinentiam cruciari, gemitibus insistere; sed eorum mensura ad centum cubitos minime ducitur, quia in his quae agunt ab humano iudicio favores requirunt. Quis ergo est qui per centum cubitos mensuratur, nisi is cuius bona operatio recta intentione utitur, ut in eo quod agit non ad terrena lucra appetenda aut ad laudes transitorias reflectatur?