monumenta.ch > Gregorius Magnus > csg211.337 > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 6, 16
In quibus verbis si portam aditum accipimus, quo ad cognitionem Domini intramus, porta inferior fides est, atrium vero interius contemplatio. Habet autem porta inferior latitudinem in facie, quia videlicet fides per charitatis suae amplitudinem habet eam quae videtur a proximis operationem. Quam dum fortiter a perfectioribus agi conspicimus, nos, qui in bonis actibus angustamur, exempla per eos magnae operationis accipimus. Et unaquaeque sancta actio quasi quaedam nobis fit latitudo itineris, quae prius erat angustia difficultatis. Habet quoque atrium interius frontem, quia contemplativa vita per quaedam signa desideriorum et gemituum ostendit quantum intus videat quae tantum amat. Denarius autem numerus per semetipsum multiplicatus in centenarium surgit. Unde recte per centenarium magna perfectio designatur, sicut de electis Veritas dicit: Omnis qui relinquit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit . Neque etenim sanctus quisque ideo terrena deserit, ut haec possidere in hoc mundo multiplicius possit, quia quisquis terreno studio terram relinquit, terram non relinquit sed appetit. Nec qui unam uxorem deserit centum recepturus est; sed per centenarium numerum perfectio designatur, postquam etiam vita aeterna promittitur, quia quisquis pro Dei nomine temporalia atque terrena contemnit, et hic perfectionem mentis recipit, ut iam ea non appetat quae contemnit, et in sequenti saeculo ad aeternae vitae gloriam pervenit. Centies itaque recipit quod dedit, qui perfectionis spiritum accipiens, terrenis non indiget, etiamsi haec non habet. Ille enim pauper est, qui eget eo quod non habet. Nam qui et non habens habere non appetit, dives est. Paupertas quippe in inopia mentis est, non in quantitate possessionis. Nam cui cum paupertate bene convenit, non est pauper. Mensus est ergo vir latitudinem a facie portae inferioris, usque ad frontem atrii interioris extrinsecus, centum cubitos, quia Redemptor noster quotidie per magistros atque doctores in mensura perfectionis metitur vitam fidelium, vel in specie boni operis per fidem, vel in sanctis desideriis per contemplationem.