monumenta.ch > Hieronymus > csg68.228 > bsbClm6237.189 > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 6, 14
Ecce autem dum de duobus ducibus coelestis exercitus loquor, martyr quoque Stephanus memoriae occurrit, qui tentus pro Creatoris sui nomine, et in medium persecutorum deductus, imperterritus stetit, fiducialiter docuit, et ex zelo veritatis persecutores suos fortiter increpavit, dicens: Vos semper Spiritui sancto restitistis . Cumque illi ad lapides currerent, et eum lapidibus necarent, flexo genu pro eisdem persecutoribus oravit, dicens: Domine, ne statuas illis hoc peccatum . Quae itaque ista virtus est, sic zelo fervere, ut eis a quibus tenebatur perfidiae suae improperia fiducialiter diceret; et sic diligere, ut in morte quoque pro eis a quibus moriebatur oraret? Sic quippe ex zelo inferbuit, ac si mansuetudinis nihil haberet; et sic mansuetus in eorum dilectione perstitit, ac si contra eos fervoris nihil habuisset. Pensemus inter haec ubi nostrae conscientiae reatus iacet. Quis enim nostrum, si saltem verbi contumeliam a proximo acceperit, non statim contumeliam reddit, non funditus commovetur, non ad odium erumpit, non praeceptum dilectionis obliviscitur? Sed hoc beatus Stephanus ex omnipotentis Dei gratia potuit, quia surgens in altitudinem porta fuit. Hoc nos miseri nostra virtute imitari non possumus, quia longe inferius sicut pavimentum iacemus.