monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.q.1a.173 > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 6, 13
Sed Paulus per mansuetudinem in virtutum vertice solidatus perstitit, praedicavit, dilexit, et bonum quod coeperat explevit, atque portando et persistendo discipulorum corda ad misericordiam perduxit . Nam eorum profectum postmodum scire se indicans, in eadem Epistola scribit: De ministerio quod fit in sanctos ex abundantia est mihi scribere vobis. Scio enim promptum animum vestrum, pro quo de vobis glorior apud Macedonas, quoniam Achaia parata est ab anno priore, et vestra aemulatio provocavit plurimos . De quibus rursus ait: Qui non solum facere, sed et velle coepistis ab anno priore . In quibus enim non tam opera quam pia vota requirebat, in eis procul dubio plus laudat pia vota quam opera. Notandum tamen est quia habet improperium haec ipsa consolatio, cum dicitur: Ab anno priore. Bonum quidem, sed tarde fecerant, atque ideo hoc magister non sine reprehensione laudabat. Medicus quippe est, medicamentum vulneri apponit, quod et ea quae purgata sunt refovet et ea quae putrida inveniuntur mordet. Sed haec tolerando atque praedicando, explevit quod coepit. Et mira longanimitatis virtute discipulorum duritiam emollivit ad misericordiae viscera, quia longitudo portae surrexit in altitudinem. Sed infirmi nos ad imitandum tantae mansuetudinis longanimitatem idonei non sumus, quia videlicet pavimentum sumus, et despecti in nostris moribus iacemus.