monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 6, 12
Sed quia pauca de Petro diximus, nunc si placet, ad Pauli mansuetudinem convertamur, et pensemus si possumus ille qui tanti ardoris est in zelo praedicationis, ut apostolorum quoque primo non parceret, quantae fuerit mansuetudinis in studio longanimitatis. Taceamus autem quod ter virgis caesus est, quia semel lapidatus est, quia ter naufragium fecit, quia nocte ac die in profundo maris fuit, quia a Iudaeis quinquies quadragenas una minus accepit . Minus enim animum ad iracundiam commovent ea mala, quae nobis ab apertis adversariis irrogantur: hoc plus solet dolere, quod a propriis patimur. Unde et per Psalmistam ipsa Veritas contra traditorem suum loquitur, dicens: Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi, supportassem utique. Tu vero unanimis dux meus, et notus meus, qui simul mecum dulces capiebas cibos . Pensemus ergo, si possumus, Paulus apostolus, qui tantum patiens inter persecutores, quantum mansuetus inter discipulos fuerit. Certe Corinthum veniens, ab idolorum servitio Corinthios retraxit, quis esset verus Deus innotuit, et aeternae eis vitae gaudia praedicavit. Et cum magnam multitudinem populi in fide collegisset, tantam illic inopiam pertulit, ut victus sui gravi necessitate laboraret. Et panem terrae a discipulis non accepit, quibus panem coeli praedicavit. Insistebat verbo pro vita audientium, insistebat labori manuum pro vita corporis sui . De terris quoque aliis stipendia ei a discipulis mittebantur, ut Corinthiis praedicare sufficeret. Ipse quippe ad eosdem Corinthios post per Epistolam loquitur, dicens: Cum essem apud vos, et egerem, nulli onerosus fui; nam quod mihi deerat suppleverunt fratres qui venerunt a Macedonia . Quibus ad magnum quoque improperium praemisit, dicens: Alias Ecclesias spoliavi, accipiens stipendium ad ministerium vestrum . Pensemus ergo, si possumus, cuius hoc mansuetudinis fuerit, panem spiritus praedicare, et panem carnis non accipere; corda audientium de divitiis aeternis instruere, et inter eosdem discipulos fideles et abundantes fame laborare; inter satiatos pati inopiam, nec tamen quod patiebatur dicere; quae patiebatur non dicere, nec tamen dolere; videre dura erga se corda auditorum tenacium, nec a praedicatione desistere. Nam sicut apostolorum Acta testantur, anno et sex mensibus continue in eadem civitate praedicavit . Cumque ab eisdem Corinthiis recessisset, ad eos postmodum scripsit quod apud eos positus pertulit . Quare autem hoc eis cum inter eos viveret, nunquam dixit? Ne scilicet quod erga eum factum ex bona voluntate non fuerat, fieret ex iussione; et cum innotesceret eorum misericordia, remaneret voluntas ignota. Quare autem hoc postmodum longe positus scribit? Ne omnimodo discipuli incorrecti remanerent, et quales magistro in tenacia fuerant, aliis quoque fratribus tales essent. Vere in hoc Paulus, vere magister gentilium, sua negligens, aliena curans, implevit quod praedicaverat: Nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius. Et non quae sua sunt singuli cogitantes, sed ea quae aliorum . Quanta itaque ista mansuetudinis virtus est? Quanta tranquillitas spiritus? Quis autem nostrum, si unum huius mundi divitem ad omnipotentis Dei servitium convertisset, seque egere conspiceret, et illum sibi vitae subsidia non praebere, non protinus de eius vita desperasset? Quis non incassum laborasse se diceret! Quis non ab eius exhortatione obmutesceret, quem in semetipsum primum ferre fructum boni operis non videret?