monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 6, 11
Et fuerunt quidam qui secundam Petri Epistolam, in qua Epistolae Pauli laudatae sunt, eius dicerent non fuisse. Sed si eiusdem Epistolae verba pensare voluissent, longe aliter sentire potuerant. In ea quippe scriptum est: Voce delapsa ad eum huiuscemodi a magnifica gloria: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui . Atque subiungitur: Et hanc vocem nos audivimus, cum essemus cum ipso in monte sancto . Legant itaque Evangelium, et protinus agnoscent quia cum vox ista de coelo venit, Petrus apostolus in monte cum Domino stetit. Ipse ergo hanc Epistolam scripsit qui hanc vocem in monte de Domino audivit.