monumenta.ch > Gregorius Magnus > bsbClm6237.198 > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 6, 10
Sunt vero nonnulli qui non Petrum apostolorum principem, sed quemdam alium eo nomine qui a Paulo sit reprehensus accipiunt. Qui si Pauli studiosius verba legissent, ista non dicerent. Dicturus etenim Paulus: Cum venisset Petrus Antiochiam, ei in faciem restiti , ut de quo Petro loqueretur ostenderet, in ipso suae narrationis initio praemisit, dicens: Creditum est mihi Evangelium praeputii, sicut Petro circumcisionis. Qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes . Patet ergo de quo Petro Paulus loquitur, quem et apostolum nominat, et praefuisse Evangelio circumcisionis narrat.