monumenta.ch > Gregorius Magnus > bsbClm6316.546 > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 6, 9
Ecce enim si praedicatorum nostrorum ea quae legimus dicta et facta pensamus, in quantam altitudinem surrexerint portae cognoscimus. Ut enim taceamus de ostensione signorum, loquamur de virtutibus cordium. Certe Paulus, qui se legi mortuum per legem dicit, quia ut in Christum crederet, ei hoc et lex ipsa praedicavit , magno fidei ardore succensus, praecepta legis tenere carnaliter noluit, circumcisionem in gentibus fieri vetuit. Et cum Petrus apostolus servari adhuc in circumcisione legis consuetudinem vellet, ei in faciem restitit, eumque hac in re fuisse reprehensibilem dicit . Et hoc eius studium, discipulis loquens, non solum culpam, sed, quod est maius, hypocrisim, id est simulationem, nominat, dicens: Cum venisset Petrus Antiochiam, in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat . Et paulo post: Et simulationi eius consenserunt caeteri Iudaei . Idem vero apostolorum primus cum multa discipulos admoneret, atque a quibusdam detrahi de Pauli scriptis agnosceret, dicit: Sicut charissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis, loquens in eis de his in quibus sunt quaedam difficilia intellectu, quae indocti et instabiles depravant, sicut caeteras scripturas, ad suam ipsorum perditionem . Ecce Paulus in Epistolis suis scripsit Petrum reprehensibilem, et ecce Petrus in Epistolis suis asserit Paulum in his quae scripserat, admirandum. Certe enim nisi legisset Petrus Pauli Epistolas, non laudasset. Si autem legit, quia illic ipse reprehensibilis diceretur invenit. Amicus ergo veritatis laudavit etiam quod reprehensus est, atque ei et hoc ipsum placuit, quia in his non placuerat quae aliter quam debuerat sensit. Seque etiam minori fratri ad consensum dedit, atque in eadem re factus est sectator minoris sui, ut etiam in hoc praeiret, quatenus qui primus erat in apostolatus culmine esset primus et in humilitate. Pensate ergo, fratres charissimi, in quo mentis vertice stetit qui illas Epistolas laudavit in quibus scriptum se vituperabilem invenit. Quae illa mansuetudo tanta esse potuit, quae quies animi, quae soliditas mentis, atque imperturbatio cogitationis? Ecce a minore suo reprehenditur, et reprehendi non dedignatur. Non ad memoriam revocat quod primus in apostolatum vocatus sit, non quod claves regni coelestis acceperit, non quod peccata quaecunque in terra solveret, essent soluta et in coelo , non quod in mare pedibus ambulavit , non quod paralyticos in Iesu nomine iubendo erexerat , non quod aegros corporis sui umbra sanaverat , non quod mentientes verbo occiderat , non quod mortuos oratione suscitabat . Ne igitur increpationis verba dedignaretur audire, omnia dona quae acceperat quasi a memoria repulit, ut unum fortiter humilitatis donum teneret. Quis rogo nostrum, si vel extremum aliquod signum fecisset a minori fratre increpatus, increpationis verba patienter audiret? Nihil enim signi fecimus, et si quis nos fortasse de actione nostra reprehenderit, statim intumescimus, magnos quosdam nos tacite cogitamus, virtutes nobis ad animum reducimus, etiam quas non habemus. At contra Petrus cum virtutibus humilis in reprehensione permansit, sed porta surrexit in altitudinem. Hanc autem tantam mansuetudinem nos imitari non possumus; sed quia pavimentum sumus, longe inferius iacemus.