monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 6, 8
Si portarum longitudinem ad locum referimus in quo portae fuerant constructae, secundum longitudinem portarum pavimentum erat inferius, quia quantum tenere locus portarum poterat, tantum tendebatur et pavimentum quod erat inferius. Longitudo ergo pavimenti a portis non erat dissimilis, sed tamen aequalitas pavimenti non erat cum portis. Quid est ergo quod pavimentum cum portis longum similiter erat, sed aequale non erat, nisi quod longe distat vita populorum a vita docentium? Quia etsi ad regna coelestia tendentes eamdem longanimitatem spei habent, eadem tamen vivendi studia non habent. Tendatur ergo pavimentum similiter in longum, quia ipsam fidem, ipsam spem in se retinent auditores, quam habere certum est praedicatores. Sed pavimentum inferius iaceat, ut omnes auditores praedicatores suos longe a suis meritis excellere cognoscant. Sin vero longitudinem portarum ipsam, sicut superius diximus, earum altitudinem intelligere debemus, dum, sicut paulo post scriptum est, ad portas gradibus ascendebatur, tanto pavimentum iacet inferius quanto unaquaeque porta surgit in altitudinem. Quia quanto sanctior est vita doctoris, tanto fit humilior sensus audientis. Et semetipsum despicit, dum praedicatoris sui vitam in magnam surgere altitudinem perpendit. Imitari etenim bona eius alia forsitan potest, alia non potest. In quibus praevalet, proficit; in quibus minime praevalet, ad humilitatem crescit. Et hoc ipsum ergo ei in provectu est, quod ei imitabile ad provectum non est.