monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 6, 7
Quia enim quandiu in hac vita vivimus, contra malignos spiritus quid aliud quam in acie stamus? sicut praediximus, doctoris animus forsitan aliqua elatione pulsatur. Sed sive ne ipse pereat, sive ne per exemplum suum alios ad perditionem trahat, vigilanter se et festine circumspicit, in cogitationibus remordet; adducta auditorum suorum vita ad memoriam, semetipsum humiliat, et quibus praevalet modis agit ne elatio principetur in mente, ne dominetur in opere. Scriptum quippe est: Initium omnis peccati superbia . Quis ergo erit ante Dei oculos fructus boni operis, si ex radice putruit elationis? Saepe, ut praedictum est, eius animus tentatur ex ira; sed citius se ad se circumspiciendo recolligit, et disciplinae se pondere deprimens agit ne motus animi transeat in sermone, ne erumpat in voce. Fitque ut ira perturbati animi, ubi per negligentiam oritur, ibi per iudicium suffocata moriatur. Qua ex re agitur ut ex concepta culpa animus virtutem pariat, quia etsi se fortiter custodire noluit ne ad motum surgeret, se tamen in commotione fortiter vicit. Unde bene per Salomonem dicitur: Melior est patiens viro forti, et qui dominatur animo suo expugnatore urbium . Recte autem expugnatori urbium patiens praefertur, quia in illa actione victoriae homo victor est hominum, in hac autem mansuetudine patientiae animus victor est sui. Sequitur: Et pavimentum in fronte portarum secundum longitudinem portarum erat inferius.