monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 6, 6
Sed hac in re illud nobis est vigilanter intuendum, quod propheta, dum gazophylacia descripsisset, adiunxit: Pavimentum per circuitum. Atque inferius subiunxit: Gazophylacia in circuitu pavimenti. Quatenus et gazophylacia in circuitu pavimenti, et pavimentum in circuitu gazophylaciorum esse videatur. Pavimentum quippe et gazophylacia eo sunt ordine distincta, ut gazophylacia inter pavimentum et pavimentum inter gazophylacia fuerit stratum. Non hoc, fratres, sine magno mysterio est, quod in circuitu gazophylaciorum dicitur esse pavimentum, et in circuitu pavimenti narrantur esse gazophylacia. Habet enim pavimentum in circuitu gazophylacia, quia vitam audientium erudit quotidie et custodit lingua doctorum. Doctores etenim boni in sanctae eruditionis verbis modo fomentis dulcedinis, modo asperitate increpationis invigilant, ut auditorum suorum vitam a vitiis defendant. Sed habent ipsa quoque gazophylacia in circuitu pavimentum, quia saepe etiam doctorum cor vitiorum tentationibus tangitur, ut modo elevetur iactationis superbia, modo irae stimulis inflammetur. Sed cum bonorum auditorum vitam considerant, eamque profecisse suis exhortationibus pensant, erubescunt tales non esse quales auctore Deo per se conspiciunt alios factos esse, et ante se in mente stabiliunt quam plene in culpam labantur. Nam cum ipsa sua doctoribus verba ad memoriam redeunt, erubescunt non servare quod dicunt. Unde per Salomonem quoque dicitur: Anima laborantis laborat sibi, quia compulit eum os suum . Os enim nostrum nos compellit ad laborem, quando per hoc quod dicimus a vitiis refrenamur, quia turpe nimis est ibi nos negligendo cadere, unde praedicando conati sumus alios levare. Habent ergo gazophylacia in circuitu pavimentum, quia doctorum magna custodia est vita venerabilis auditorum. Et suus eis sermo fit in adiutorium, quia erubescunt pulsantibus vitiis non resistere, qui contra vitia alios armaverunt.