monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 6, 5
Denarius numerus pro perfectione semper accipitur, quia in decem praeceptis legis custodia continetur. Activa etenim ac contemplativa vita simul in Decalogi mandatis coniuncta est, quia in eo et amor Dei, et amor servari proximi iubetur. Amor quippe Dei ad contemplativam, amor vero proximi pertinet ad activam. Sed unusquisque doctor, ut in activam vitam plene se dilatet, atque in contemplativam vigilanter surgat, in sanctae Trinitatis fide debet esse perfectus. Unde et eadem gazophylacia triginta esse commemorantur, ut cum denarius ter ducitur, vita et lingua doctoris in Trinitate solidetur.