monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 6, 4
Huius sanctae Ecclesiae portae in sculptos lapides ponuntur, quia hi, per quorum nos vocem ad vitam aeternam ingredimur, sancta opera quae divinitus praecepta sunt, dum in semetipsis ostenderent, quasi in se sculpta tenuerunt. Portae etenim non sculptae, sed purae essent, si vocem quidem promerent, sed sancta in se opera non demonstrarent. At ubi secundum hoc se ostendunt vivere quod loquuntur, et portae sunt, quia intus ducunt; et sculptae, quia vivendo custodiunt quae aliis loquuntur. Huius sanctae Ecclesiae universos terminos in lapides desiderabiles positos videmus, dum in ea fideles quosque fortes in fide et charitate conspicimus. Qui, ut quos dixerit lapides demonstraret, adiunxit: Omnes filios tuos doctos a Domino . Quod ergo Isaias universos terminos Ecclesiae lapides desiderabiles vidit, hoc Ezechiel pavimentum lapide stratum per circuitum esse perhibuit, quia adhuc de gazophylaciis subdit: Triginta gazophylacia in circuitu pavimenti.