monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 6, 3
Et habent ipsa gazophylacia pavimentum per circuitum, quia eis adhaeret ac subiacet humilitas auditorum. Quod pavimentum recte stratum lapide in atrium dicitur, quia in latitudinem charitatis vicissim sibi iunctae sunt animae fideles. Quae et lapides appellantur in fortitudine fidei, et stratae in pavimento sunt in compage humilitatis. Has fidelium mentes Petrus apostolus fortes in fide conspexerat, cum dicebat: Et vos tanquam lapides vivi superaedificamini domus spiritalis . De his lapidibus sanctae Ecclesiae Dominus per Isaiam dicit: Ponam iaspidem propugnacula tua, et portas tuas in lapides sculptos universos terminos tuos, in lapides desiderabiles omnes filios tuos doctos a Domino . Omnipotens enim Deus sanctae Ecclesiae propugnacula iaspidem, qui lapis viridis coloris est, posuit, quia praedicatorum illius mentes internae viriditatis amore solidavit, ut transitoria cuncta despiciant, nihil in hoc mundo qui fine clauditur appetant, cuncta eius gaudia velut arida contemnant. Unde et ipse pastor Ecclesiae, auditores suos ad pascua aeternae viriditatis vocans, de Deo loquitur, dicens: Secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vivam, per resurrectionem Iesu Christi ex mortuis, in haereditatem incorruptibilem et incontaminatam et immarcessibilem, conservatam in coelis .