monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 6, 2
Quia sermone Graeco φυλάττειν servare dicitur, et gazae lingua Persica divitiae vocantur, gazophylacium locus appellari solet quo divitiae servantur. Quid itaque per gazophylacia designatur, nisi, ut praediximus, corda doctorum sapientiae atque scientiae divitiis plena? Quia, iuxta Pauli vocem: Alii datur per spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae in eodem spiritu . Sunt enim quidam qui per donum gratiae et ipsa intelligunt quae exponi a doctoribus non audierunt; hi videlicet sermonem sapientiae perceperunt. Et sunt quidam qui per semetipsos intelligere audita nequeunt, sed ea quae in expositoribus legerint retinent, atque scienter proferunt quae lecta didicerunt. Unde itaque isti nisi sermone scientiae pleni sunt? Quamvis hoc intelligi et aliter possit, quia sapientia ad vitam, scientia vero pertinet ad doctrinam. Qui igitur bene vivit, et prudenter praedicat, gazophylacium spiritalis aedificii recte nominatur, quia ab eius ore coelestes divitiae dispensantur. His divitiis abundare discipulos idem magister gentium viderat, cum dicebat: Divites facti estis in illo, in omni verbo et omni scientia . Sunt itaque in sanctae Ecclesiae aedificio constructa gazophylacia, quia abundat divitiis scientiae lingua doctorum. Has veras esse divitias ipsa per se Veritas denuntiat, cum de transitoriis divitiis dicit: Fallacia divitiarum suffocat verbum . Sapientia etenim atque scientia doctrinae spiritalis verae sunt divitiae, in quarum comparatione quae transire possunt falsae nominantur. De his divitiis per Salomonem dicitur: Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis . Excepto autem eo; quod ad aeternam patriam divitiae spiritales ducunt, est eis a terrenis divitiis magna distantia, quia spiritales divitiae erogatae proficiunt, terrenae autem divitiae aut erogantur et deficiunt, aut retinentur et utiles non sunt. Qui ergo has in se veras divitias continent, recte gazophylacia dicuntur.