monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 6, 1
Postquam de contemplationis gratia obliquas fenestras insinuans propheta multa locutus est, eductum se exterius dicit, et gazophylacia vidisse commemorat. In quibus gazophylaciis quid aliud quam doctorum scientia designatur? Sed recte hac in re quaeri potest, cum doctores sancti spiritalia atque interna doceant, cur propheta eductum se exterius dicit, et gazophylacia foris vidisse? Sed sciendum est quia alia est contemplatio quae tantum videt quantum dicere non valet, alia vero scientia atque doctrina, quae tantum videt, quantum exprimere per linguam possit. In comparatione quippe illius luminis quod voce exprimi non potest quasi hoc totum foris est quod exprimi voce potest. Ait itaque: Et eduxit me ad atrium exterius, et ecce gazophylacia, et pavimentum stratum lapide in atrium per circuitum.