monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 5, 21
Bene autem dicitur per gyrum, quia omnis inquisitio secretarum rerum gyrum habet, dum in cogitatione sua dicit animus: Putasne hoc? putasne illud est? Quasi circuit, ut inveniat quod quaerit. Cui cum incircumscriptum lumen erumpere in cognitione coeperit, quasi per obliquam fenestram radius veritatis venit. Sic quippe in contemplatione nostra multa cogitationibus circumeundo proficimus, sicut exempla bonorum saepe quaerimus, ut in moribus proficiamus. Nam cum iam cogitat animus ad meliora transire, quidquid melius de aliis audire possit exquirit, nunc huius, nunc sancti alterius vitam ventilat. Unde et electus quidam, qui in expanso sinu sanctae Ecclesiae per universum mundum mentis oculos miserat, bonorum vitam ad imitationem requirens, dicebat: Circuibo et immolabo in tabernaculo Dei hostiam iubilationis . Ecce ut immolaret iubilationis hostiam circuibat, quia nisi animum huc illucque ad bonorum vitam exquirendam mitteret, ipse usque ad iubilationis sacrificium non perveniret. Cum vero sancti viri intra sanctam Ecclesiam ad loca summa perducuntur, eorum vita quasi in speculo ponitur, ut cuncti videant bona quae debeant imitari. Unde et adhuc apte subiungitur: Et ante frontes pictura palmarum.