monumenta.ch > Gregorius Magnus > 64 > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 5, 20
Postquam dixit fenestras in frontibus, adiungit fenestras in vestibulis per gyrum intrinsecus, quia non solum alta sanctae Ecclesiae membra quae praeeminent habent contemplationis gratiam, sed plerumque hoc donum etiam illa membra percipiunt quae, etsi iam per desiderium ad summa emicant, tamen adhuc per officium in imo iacent. Nisi enim et his qui despecti videntur omnipotens Deus lumen contemplationis infunderet, fenestrae in vestibulis non fuissent. Videmus itaque alios in summis locis sanctae Ecclesiae constitutos alta de coelestibus loqui, miro studio, in quantum illustrata mens sufficit, supernae patriae secreta rimari: fenestrae sunt in frontibus. A ii vero in sanctae Ecclesiae sinu continentur, et despecti humanis oculis videntur, sed apud se sapientiae studiis vacant, ad coelestia anhelant, atque, in quantum praevalent, quae sint gaudia aeterna considerant: fenestrae itaque obliquae sunt, sed in vestibulis.