monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 5, 18
Erant enim in thalamis, erant et in frontibus eorum, quae intra portam undique per circuitum fuerant constructa, quia qui cor intus habet, ipse quoque lumen contemplationis suscipit. Nam qui adhuc exteriora immoderatius cogitant, quae sint de aeterno lumine rimae contemplationis ignorant. Neque enim cum corporearum rerum imaginibus illa infusio incorporeae lucis capitur, quia dum sola visibilia cogitantur, lumen invisibile ad mentem non admittitur. Sed quisquis iam lumini contemplationis intendit, curare magnopere debet, ut mentem semper in humilitate custodiat, nunquam se de gratia qua infunditur extollat, et ipsas quae mentes contemplantium signant quales sint obliquae fenestrae consideret. Per obliquas etenim fenestras lumen intrat, et fur non intrat, quia hi qui vere speculatores sunt semper sensum in humilitate deprimunt, atque ad eorum mentes intelligentia contemplationis intrat, sed iactantia elationis non intrat. Et patent itaque fenestrae, et munitae sunt, quia et aperta est in mentibus eorum gratia qua replentur, et tamen ad se adversarium ingredi per superbiam non permittunt.