monumenta.ch > Hieronymus > sectio 6 > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 5, 15
Hoc quod hoc loco dicitur, Ante faciem portae, non exterior, sed interior ante portam locus describitur, dum usque ad faciem vestibuli portae interioris pertingere perhibetur. Unde et idem locus quinquaginta cubitis dicitur mensuratus. Per quinquagenarium enim numerum requies aeterna signatur. Habet enim septenarius numerus perfectionem suam, quia eo die dierum numerus est completus. Et per legem Sabbatum in requiem datum est . Ipse autem septenarius numerus per semetipsum multiplicatus ad quadraginta et novem ducitur, cui si monas additur, ad quinquagenarium pervenitur, quia omnis nostra perfectio in illius unius contemplatione erit, in cuius nobis visione iam minus aliquid salutis et gaudii non erit. Hinc etiam iubilaeus, id est annus quinquagesimus, in requiem datus est, quia quisquis ad omnipotentis Dei gaudia aeterna pervenerit, laborem et gemitum ulterius non habebit.