monumenta.ch > Gregorius Magnus > bkeCod.19.104v > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 5, 14
Et notandum quod dicitur Undique per circuitum, ut videlicet homo per omne quod agit semper se in charitatis amplitudine dilatet, ne hunc aut timor aut odia angustent. Si quis ergo de verbo Dei loquitur, et charitatem quam praedicat in mente non servat, aedificii frontem habet, sed atrium ante frontem non habet. Si quis eleemosynam indigentibus largitur, et per hanc fortasse in corde extollitur, nec ex charitate proximi inopiae subvenit, sed se elatione tacita extollit, frontem quidem in aedificio ostendit, sed iuxta frontem atrium non fecit. Si quis illatas a proximo contumelias tolerat, et mala obiecta tacitus portat, magna est patientia quam demonstrat, sed si dolorem in corde non habeat, si lucrari ad tranquillitatem mansuetudinis etiam ipsum qui male excesserat quaerat. Nam si patientiam exterius adhibens intus dolorem tenet, nec amat eum quem sustinet, habet quidem frontem in aedificio, sed ante frontem atrium non habet, quia is qui se angustiae odiorum subdidit, profecto charitatis latitudinem amisit. Nam sicut in superiori parte iam diximus , patientia ea vera est quae et ipsum amat quem portat. Nam tolerare, sed odisse, non est virtus mansuetudinis, sed velamentum furoris. Et notandum quod hoc ipsum atrium portae dicitur. Porta quippe nostra est aditus ad regnum. Et Deum ac proximum perfecte amare iam ad ingressum regni est tendere. In quantum enim quisque amat, in tantum ad ingressum propinquat. In quantum vero amare negligit, in tantum ingredi recusat, quia nec studet videre quod appetit. Tunc ergo habemus atrium portae, quando ex latitudine charitatis ad supernam vitam quam adhuc contingere minime possumus iam per desiderium intramus. Itaque cum bonum opus erga proximum agitur, restat ut eiusdem boni operis intentio discernatur, si non praesentis gratiae retributionem quaerit, sed spem suam animus ad futuram promissionem tendit, ut ex temporalibus aeterna, ex terrenis coelestia speret. Spes enim coelestium mentem solidat, ne concutiatur fluctibus tumultuum terrenorum. De qua et per Paulum dicitur: Quam sicut anchoram habemus animae tutam ac firmam, et incedentem usque ad interiora velaminis . De quibus interioribus hic quoque subiungitur: Et ante faciem portae quae pertingebat usque ad faciem vestibuli portae interioris, quinquaginta cubitos.