monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 5, 13
Sed ecce, dum loquor, animo occurrit quomodo lata est charitas. Si per charitatem pertingitur ad Deum, et per semetipsam Veritas dicit: Intrate per angustam portam . Et rursum Psalmistam audio dicentem: Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras . Atque in Evangelio Dominus dicit: Iugum enim meum suave est, et onus meum leve . Quomodo ergo aut lata charitas, si angusta porta? aut quomodo iugum suave est et onus leve, si in praeceptis Dei viae durae sunt quae custodiuntur? Sed hanc nobis quaestionem citius ipsa charitas solvit, quia via Dei et inchoantibus angusta est, et perfecte iam viventibus lata. Et dura sunt quae contra consuetudinem spiritaliter animo proponimus, et tamen onus Dei leve est, postquam hoc ferre coeperimus, ita ut pro amore eius etiam persecutio placeat, et omnis pro eo afflictio in mentis dulcedine veniat, sicut sancti quoque apostoli gaudebant cum pro Domino flagella tolerabant . Ipsa ergo angusta porta amantibus lata fit, ipsae viae durae spiritaliter currentibus molles et planae fiunt; dum enim scit animus se pro temporalibus doloribus gaudia aeterna recipere, et hoc incipit quod affligitur amare. Atrium ergo ante frontes eius est in perfectione operis latitudo dilectionis.