monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 5, 12
Saepe iam diximus senario numero perfectionem boni operis designari, non illud sequentes quod conati sunt huius saeculi sapientes astruere, dicentes idcirco senarium numerum esse perfectum, quia suo ordine numeratus perficitur, ut cum unus, duo, tres dicuntur, senarius numerus impleatur; vel quia in tribus partibus dividitur, id est sexta, tertia et dimidia, videlicet in uno, duobus et tribus; sed idcirco senarium numerum dicimus esse perfectum, quia, sicut paulo ante dictum est, sexto die perfecit Deus omnia opera sua . Quoniam vero peccatori homini legem dedit, quae in decem praeceptis scripta est, et sex decies ducta in sexagenarium surgunt, recte per sexaginta cubitos bonorum operum perfectio designatur. Quod aperte etiam Dominus in Evangelio designat, qui, cum parabolam seminantis exponeret, dixit: Aliud cecidit in terram bonam, et dabat fructum ascendentem et crescentem, et afferebat unum triginta, et unum sexaginta, et unum centum . Fructus etenim terrae bonae triginta affert, cum mens perfectionem fidei, quae est in Trinitate, conceperit. Sexaginta affert, cum bonae vitae opera perfecta protulerit. Centum vero affert, cum ad aeternae vitae contemplationem profecerit. Sinistra enim nostra est vita praesens, dextera vero est vita ventura. Et recte per centenarium numerum aeternae vitae contemplatio designatur, quia cum post triginta ac sexaginta ad centesimum numerum computando pervenimus, idem centenarius numerus in dexteram transit. Fides atque operatio adhuc in sinistra est, quia hic adhuc positi, et credimus quod non videmus, et operamur ut videamus. Cum vero iam se animus in contemplationem aeternae vitae suspenderit, quasi ad dexteram manum computus pervenit. Fecit itaque frontes per sexaginta cubitos. Quia enim per sexagenarium numerum perfectio, quid per frontes aedificii nisi ipsa opera designantur quae exterius videntur? Praedicationis enim verbum tribuere, alimenta esurientibus, vestimenta algentibus dare, et pro bono opere patienter adversa sustinere, quid aliud quam frontes sunt aedificii coelestis? quia pulchritudo operum exteriorum ornat habitaculum Dei, quod adhuc latet intrinsecus. Sed istae frontes habent atrium undique per circuitum, quia in hoc magna sunt opera, si haec in mente dilatat amplitudo charitatis. De charitate quippe scriptum est: Latum mandatum tuum nimis . De hac iterum Psalmista ait: Statuisti in loco spatioso pedes meos .