monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 5, 11
Ex qua re considerare necesse est quia is qui coelo velut sedi praesidet, super et intus est. Et qui coelum palmo, et terram pugillo concludit, et exterius, superius, et inferius est. Ut ergo indicaret omnipotens Deus interiorem se esse, et superiorem omnibus, coelum ipse sibi sedem esse perhibuit. Ut vero se ostenderet omnia circumdare, coelum metiri palmo, et terram se asserit pugillo concludere. Ipse est ergo interior et exterior, ipse inferior et superior: regendo superior, portando inferior; replendo interior, circumdando exterior. Sicque est intus, ut extra sit; sic circumdat, ut penetret; sic praesidet, ut portet; sic portat, ut praesideat. Cum ergo elevata ad seipsam anima suum modulum intelligit, et quia corporalia omnia transcendat agnoscit, atque ab intellectu suo se ad auctoris intellectum tendit, quid iam haec nisi ostium quod est contra ostium aspicit? Unde et auctori omnium Propheta dicit: Mirabilis facta est scientia tua ex me , quia quantumlibet intenderit, semetipsam anima perfecte non sufficit penetrare, quanto magis illius magnitudinem qui potuit et animam condere? Cumque in scientia Dei intellectu laboraret, lassescens ac deficiens subdidit: Confortata est, nec potero ad eam . Sed cum conantes atque tendentes quiddam iam de invisibili natura conspicere cupimus, lassamur, reverberamur, repellimur; et si interiora penetrare non possumus, tamen iam ab exteriore ostio interius ostium videmus. Ipse enim considerationis labor ostium est, quia ostendit aliquid ex eo quod intus est, etsi adhuc ingrediendi potestas non est. Sequitur: Et fecit frontes per sexaginta cubitos, et ad frontem atrium portae undique per circuitum.