monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 5, 10
Conditor etenim noster longe incomparabiliter creaturae suae praesidet, et quaedam operatur ut sint, nec tamen vivant; quaedam vero ut sint et vivant, nec tamen discernere aliquid de vita valeant; quaedam autem ut sint, vivant, atque discernant. Et operatur unus omnia, sed in omnibus non divisus . Est enim vere summus, et nunquam sibi dissimilis. Anima autem etsi per naturam sibimetipsi diversa non est, per cogitationem tamen diversa est. Eo enim momento et ictu quo de visu cogitat, de auditu cogitare obliviscitur; et eo momento et ictu quo de auditu vel gustu cogitat, de odoratu vel tactu cogitare non praevalet, quia per intentionem et oblivionem fit semper sibimetipsi dissimilis, ut nunc hoc, nunc illud cogitatione teneat. Omnipotens autem Deus, quia sibimetipsi dissimilis non est, ea virtute videt qua audit omnia, ea virtute creat qua iudicat creata. Eius ergo et videre simul omnia administrare est, et administrare conspicere. Nec alia cogitatione iustos adiuvat, atque alia iniustos damnat, sed una eademque vi naturae singularis sibi semper indissimilis dissimilia disponit. Cur autem hoc de potentia Creatoris admiremur, qui virtutis eius vestigia et in creaturis conspicimus? Natura quippe luti et cerae diversa est. Solis vero radius non est diversus, et tamen cum diversus non sit, diversa sunt quae in luto operatur et cera, quia uno eodemque sui ignis calore lutum durat, et ceram liquat. Sed fortasse hoc in natura luti vel cerae est, non in ipsa solis substantia, quae in naturis diversis diversa videtur operari. Omnipotens autem Deus in semetipso habet sine immutatione mutabilia disponere, sine diversitate sui diversa agere, sine cogitationum vicissitudine dissimilia formare. Longe ergo dissimiliter operatur dissimilia nunquam sibi dissimilis Deus, qui et ubique est, et ubique totus est. Ait enim: Coelum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum . Et de ipso scriptum est: Qui coelum metitur palmo, et terram pugillo concludit .