monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 5, 9
Primus ergo gradus est ut se ad se colligat, secundus ut videat qualis est collecta, tertius ut super semetipsam surgat, ac se contemplationi auctoris invisibilis intendendo subiiciat. Sed se ad se nullatenus colligit, nisi prius didicerit terrenarum atque coelestium imaginum phantasmata ab oculis mentis compescere, quidquid de visu, quidquid de auditu, quidquid de odoratu, quidquid de tactu et gustu corporeo cogitationi eius occurrerit, respuere atque calcare, quatenus talem se quaerat intus, qualis sine istis est. Nam haec quando cogitat, quasi quasdam umbras corporum introrsus versat. Abigenda ergo sunt omnia manu discretionis ab oculis mentis, quatenus talem se anima consideret, qualis sub Deo super corpus creata est, ut a superiore vivificata, vivificet inferius quod administrat. Quae et sic infusa est corpori, ut non per membrorum partes partibus sit divisa. Nam si in quolibet loco pars corporis percutitur, tota dolet. Miro autem modo una eademque vivificatione membris praesidens, cum ipsa per naturam non diversa sit, per corpus tamen agit diversa. Ipsa quippe est quae per oculos videt, per aures audit, per nares odoratur, per os gustat, per membra omnia tangit, et tangendo leue ab aspero discernit. Et cum tam diversa per sensus operatur, non haec diversa, sed una illa in qua creata est ratione disponit. Cum ergo seipsam sine imaginibus corporis cogitat anima, iam primum ostium intravit. Sed ab hoc ostio ad aliud tenditur, ut de natura Dei omnipotentis aliquid contempletur. Anima itaque in corpore vita est carnis, Deus vero qui vivificat omnia vita est animarum. Si igitur tantae est magnitudinis, ut comprehendi non possit vita vivificata, quis intellectu comprehendere valeat quantae maiestatis sit vita vivificans? Sed hoc ipsum considerare atque discernere iam est aliquatenus intrare, quia ex sua aestimatione anima colligit quid de incircumscripto spiritu sentiat, qui ea incomprehensibiliter regit quae incomprehensibiliter creavit.