monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.259 v > 256 r > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 5, 7
Potest etiam porta ipse iam aditus regni coelestis intelligi. Habet nunc thalamus tectum, habet et porta tectum, quia et quanta sit nostra charitas in Deum et proximum, non cognoscitur, et quando de hoc saeculo ad aeternae vitae requiem introducamur ignoratur. Esse enim nobis conditor noster diem mortis nostrae incognitum voluit, ut, dum semper ignoratur, semper esse proximus credatur; et tanto quisque ferventior sit in operatione, quanto et incertus est de vocatione. Unde et latitudo viginti et quinque cubitorum a thalamo ad portam tenditur, quia per charitatem quam semel in Deo et proximo concepimus, usque ad ingressum regni debemus omne quod possumus multipliciter atque incessanter operari. A tecto itaque thalami usque ad tectum portae magna latitudo est, quia ex gratia qua inchoamus Deum diligere, usque ad ipsam dilectionem quae nobis aditum regni coelestis aperit, debemus nosmetipsos in magna bonorum operum actione dilatare, adversa patienter perpeti, bona libenter impendere, ipsos etiam quos patimur amare, habita tribuere, non habita non ambire, proximos sicut nosmetipsos diligere, eorum bona nostra credere, eorum mala quasi propria deflere. In tali ergo mente magna latitudo est, in qua angustia odiorum non est. Quam profecto latitudinem ex Dei et proximi amore concepimus, et per sacra mandata cognovimus. Nam et ipsos latitudinis viginti et quinque cubitos non inconvenienter intelligimus, si eos iuxta sacrum eloquium discutere velimus. Sex enim cubitis mensuratos thalamos dixerat, et sexto die homo est conditus ; eo quoque die Dominus perfecisse opera sua describitur. Unde etiam pro perfectione poni senarius numerus solet. Et quia omnem operationem bonam per quatuor sancti Evangelii libros agnovimus, si sex quater ducimus, ad viginti et quatuor pervenimus. Cui monas additur, quia unus est per quem bene omnes operantur. Viginti ergo et quinque cubitis latitudo haec explicari debuit, quia omnis bona operatio per quatuor sancti Evangelii, ut diximus, libros agnoscitur, et in unius Dei cognitione et confessione completur. Sequitur: Et ostium contra ostium.