monumenta.ch > Lucanus > sectio 6 > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 5, 6
Pateat itaque viginti et quinque cubitis latitudo inter thalamum et portam, quia inter charitatem et scientiam testis est bona operatio. Quae si fortasse defuerit, profecto certum est nec cognovisse te Deum, nec diligere proximum; id est, nec portam sacri eloquii, nec amoris thalamum habere. Et notandum est quod a tecto thalami usque ad tectum portae dicitur mensuratum. Per ea enim quae nobis in sacra Scriptura cooperta sunt, nostra humilitas approbatur, quia quidquid in illa non intelligimus, non superbe reprehendere, sed venerari humiliter debemus. Unde et de Domino scriptum est: Palpebrae eius interrogant filios hominum . Palpebrae quippe eius iudicia sunt, quae aliquid nobis claudunt, et aliquid aperiunt. Quae aperiendo nos interrogant si intelligendo non extollimur. Claudendo nos interrogant si non despicimus quae intelligere non valemus. Per ea autem quae de charitate nostra proximis nostris non loquimur, in conspectu Dei verius probamur. In quorumdam enim ore charitas ficta est, in quorumdam vero cordibus vera. Et saepe de charitate ostenditur quod non est, et non demonstratur quod est. Amorem itaque nostrum erga proximum plus bona operatio loquitur quam lingua, ut in ipso bono opere proximus noster amari se videat. Et cum tantum non possumus quantum volumus operari, omnipotenti Deo occulta amoris nostri sufficiant. A tecto ergo thalami usque ad tectum portae sit magna latitudo, ut ab occultis nostrae charitatis propter proximum usque ad humilitatem scientiae, et propter Deum, in quantum intelligimus et valemus, bona semper operemur.