monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 5, 5
Restat ergo ut in his quae intelligimus in profectu quotidie charitatis ambulemus. Et quamvis in nobis proximi quoque nostri non videant quantum diligantur a nobis, atque in sacro eloquio ea quae necdum intelligimus humiliter veneremur, in his tamen ad quae intelligendo pervenimus, dilatari per bonam operationem debemus. Unde et dicitur: Et mensus est portam a tecto thalami, usque ad tectum eius, latitudinem viginti et quinque cubitorum. Quinque enim carnis sensibus praediti sumus, videlicet visu, gustu, olfactu, auditu atque tactu. Idem vero quinarius numerus, per semetipsum multiplicatus, ad vigesimum et quia tum numerum surgit. Operari autem exterius quiddam de mandatis coelestibus sine istis corporeis quinque sensibus non valemus. His quippe officiis suis iudex animus interius praesidet, et quid exterius agere iuste vel misericorditer possit, quasi eisdem officiis renuntiantibus ac deservientibus agnoscit. Cum ergo timore omnipotentis Domini animus impletur, necesse est ut quinque nostri sensus nobis velut subiecta officia in bona operatione deserviant. Per quos cum aliquid agere misericorditer coeperimus, plus se quotidie ipsa misericordia aperit, et quasi quidam sinus boni operis expandit. Quinque igitur sensus multiplicantur in se, dum hoc quod per ipsos agitur in bono quotidie opere per profectum multiplicatur. Unde et latitudo esse viginti et quinque cubitorum dicitur, quia timor, tenacia et pigredo, angustia est. Quisquis enim ideo indigenti dare panem metuit, ne sibi desit, adhuc in angustia timoris est. Quisquis ideo vestimentum algenti non porrigit, quia hoc solus habere concupiscit, adhuc tenaciae suae angustia coarctatur. Quisquis ideo bonum non agit, quia tepore animi pigrescit, ipse ei suus torpor angustia est. Respicere autem inopem, exaudire precem, largiri stipem, praebere defensionem, atque pro eiusdem defensione pauperis adversantis cuiuslibet inimicitias non timere, magna mentis latitudo est. Mensuretur ergo inter thalamum et portam ea quae interiacet latitudo, cubitis viginti et quinque, quia in exteriorum sensuum operatione probatur et cognoscitur quae intrinsecus largitas bonitatis habeatur. Nam quid iam de Scriptura sacra didiceris et quantum proximum tacitus ames, in latitudine boni operis ostendis.