monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 5, 4
Multa quippe in illa ita aperte scripta sunt, ut pascant parvulos; quaedam vero obscurioribus sententiis velantur, ut exerceant fortes, quatenus cum labore intellecta plus grata sint. Nonnulla autem ita in ea clausa sunt, ut dum ea non intelligimus, agnoscentes infirma nostrae caecitatis, ad humilitatem magis quam ad intelligentiam proficiamus. Sunt enim quaedam quae ita de coelestibus loquuntur, ut solis illis supernis civibus in patria sua persistentibus pateant, necdumque nobis peregrinantibus reserentur. Nam si quis ad urbem incognitam pergens multa de illa in via audiat, quaedam quidem ex ratione colligit, quaedam vero, quia necdum videt, nullo modo cognoscit; ipsi vero cives qui in ea sunt, et quae de illa tacentur vident, et quae de illa dicuntur intelligunt. Nos igitur in via adhuc sumus, multa de illa coelesti patria audimus, alia iam per spiritum et rationem intelligimus, quaedam vero non intellecta veneramur. Unde et de eodem sacro eloquio scriptum est: Extendens coelum sicut pellem, qui tegis in aquis superiora eius . Coelum quippe sicut pellis extenditur, quia per ora mortalium Scriptura sacra nobis in expositionibus explicatur. Sed sunt aquae in coelo, superiores videlicet multitudines, id est angelorum agmina, in quibus eiusdem coeli teguntur superiora, quia ea quae in sacro eloquio altiora et obscuriora sunt, angelicis solummodo spiritibus patent, et nobis adhuc incognita perdurant. Habet ergo thalamus tectum, quia nescit adhuc proximus quantum amatur a proximo. Porta quoque, id est sacrum eloquium habet tectum, quia necdum omnia penetrare intellectu possumus quae de coelestibus audimus.