monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 5, 3
Saepe iam diximus, portam fidem, et per eamdem fidem ipsum Dominum ac Redemptorem nostrum, Mediatorem Dei et hominum Iesum Christum posse signari, quia per fidem quae in eo est introitus ad vitam patet. Sed etiam Scripturam sacram, quae nobis eamdem ipsam fidem in Redemptoris nostri intellectum aperit, non immerito portam accipimus, quia, ea ut oportet cognita, ad intelligenda invisibilia intramus. Si igitur hoc in loco, ut praediximus, porta Scriptura accipitur, quaerendum est quid per tectum thalami, quid per tectum portae signetur. Sed habet thalamus tectum, quia operta est mens amantium, et adhuc fervor amoris in occulto est. Habet quoque et porta tectum, quia Scriptura tota quidem propter nos scripta est, sed non tota intelligitur a nobis.