monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 5, 2
Unde et idem Redemptor noster, cum, Asellum sedens, Ierusalem tenderet, sicut evangelista testatur, multi vestimenta sua straverunt in via; alii autem frondes caedebant de arboribus, et sternebant in via; et qui praeibant et qui sequebantur clamabant, dicentes: Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini . Salvator enim noster asellum sedens Ierusalem tendit, quando uniuscuiusque fidelis animam regens, videlicet iumentum suum, ad pacis intimae visionem ducit. Iumentum sedet etiam cum sanctae Ecclesiae universaliter praesidet, eamque in supernae pacis desiderium accendit. Multi autem vestimenta sua in via sternunt, quia corpora sua per abstinentiam domant, ut ei iter ad mentem parent, vel exempla bona sequentibus praebeant. Alii autem ramos vel frondes de arboribus caedunt et sternunt in via, quia in doctrina veritatis verba atque sententias patrum ex eorum eloquio decerpunt, et haec in via Dei ad auditoris animum venientes humili praedicatione submittunt. Quod indigni quoque et nos modo facimus. Nam cum patrum sententias in sermone exhortationis assumimus, frondes de arboribus caedimus, ut has in via Dei omnipotentis sternamus. Sed qui praeibant et qui sequebantur clamabant: Hosanna. Praecessit quippe Iudaicus populus, secutus est gentilis. Et quia omnes electi, sive qui in Iudaea esse potuerunt, sive qui nunc in Ecclesia existunt, in Mediatorem Dei et hominum crediderunt et credunt, qui praeeunt et qui sequuntur Hosanna clamant. Hosanna autem Latina lingua, salva nos dicitur. Ab ipso enim salutem et priores quaesierunt, et praesentes quaerunt; et benedictum qui venit in nomine Domini confitentur, quoniam una spes, una fides est praecedentium atque sequentium populorum. Nam sicut illi exspectata passione ac resurrectione eius sanati sunt, ita nos praeterita passione illius ac permanente in saecula resurrectione salvamur. Quem enim priores nostri ex Iudaico populo crediderunt atque amaverunt venturum, hunc nos et venisse credimus et amamus, eiusque desiderio accendimur, ut eum facie ad faciem contemplemur. Thalami ergo eius hinc et inde sunt, quia corda amantium fidem quae in illo est et a priori parte saeculi et ab ultima complectuntur. Sequitur: Et mensus est portam a tecto thalami usque ad tectum eius, latitudinem viginti et quinque cubitorum.