monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 5, 1
Memoratis superius thalamis, propheta subiungit, quia thalami sex cubitorum erant hinc et inde. Qua in re magna nobis quaestio generatur, cur superius thalamum uno calamo mensuratum dixit, quem videlicet calamum sex cubitos et palmum habere perhibuit, atque inferius thalamos sex solummodo dicit cubitis mensurari. Si enim non calamo, sed sex cubitis mensurantur, palmus deest, qui superius in mensura calami dicebatur adesse. Sed si thalami sunt sensus atque cogitationes fidelium, in quibus castae animae conditori suo in amore iunguntur, et per sex cubitos perfecta operatio, per palmum vero inchoatio contemplationis exprimitur, sanctae universalis Ecclesiae debemus membra conspicere, et citius invenimus quia sunt in ea thalami uno calamo, et sunt alii sex tantummodo cubitis mensurati. Nam fideles quidam in illa omnipotentem Deum ita amant, ut et in opere perfecti sint, et in contemplatione suspensi. Hi profecto calamum in mensura habent, quia et sex cubitos operationis, et palmum contemplationis possident. Quidam vero omnipotentem quidem Deum diligunt, et perfecte in bonis operibus exercentur, sed tamen contemplari eius magnitudinem subtiliori intellectu nesciunt. Amant autem, sed investigare gaudia eius claritatis ignorant. Hi itaque sex cubitos habent et palmum non habent, quia ei iam per amorem iuncti sunt, sed ex contemplatione disiuncti. Qui tamen thalami post commemorationem cubiti unius hinc et inde esse referuntur, quia videlicet in amore auctoris ac Redemptoris nostri fideles animae et ex Iudaico populo et ex gentilitate convenerunt.