monumenta.ch > Beda Venerabilis > csg248.167 > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 4, 20
Caro enim factus est, ut nos spiritales faceret; benigne inclinatus est, ut levaret; exiit, ut introduceret; visibilis apparuit, ut invisibilia monstraret; flagella pertulit, ut sanaret; opprobria et irrisiones sustinuit, ut ab opprobrio aeterno liberaret; mortuus est, ut vivificaret. Agamus ergo gratias vivificanti et mortuo, et ideo amplius vivificanti, quia mortuo. Unde bene salutem nostram, et passionem illius Isaias contemplatus ait: Ut faciat opus suum, alienum opus eius; ut operetur opus suum, peregrinum est opus eius ab eo . Opus etenim Dei est animas quas creavit colligere, et ad aeternae lucis gaudia revocare. Flagellari autem atque sputis illini, crucifigi, mori, atque sepeliri, non hoc in sua substantia opus Dei est, sed opus hominis peccatoris, qui haec omnia meruit per peccatum. Sed peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum . Et qui in natura sua manet semper incomprehensibilis, in natura nostra comprehendi dignatus est ac flagellari, quia nisi ea quae erant infirmitatis nostrae susciperet, nunquam nos ad suae fortitudinis potentiam sublevaret. Ut ergo faciat opus suum, alienum opus eius; et ut operetur opus suum, peregrinum est opus eius ab eo, quia incarnatus Deus, ut nos ad suam iustitiam colligeret, dignatus est pro nobis tanquam peccator homo vapulare. Et alienum opus fecit ut faceret proprium, quia per hoc quod infirmans mala nostra sustinuit, nos qui creatura illius sumus, ad fortitudinis suae gloriam perduxit, in qua vivit et regnat cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.