monumenta.ch > Gregorius Magnus > bsbClm6316.463 > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 4, 18
Sin vero utraque hoc loco marginem ac thalamos memorat, neque hoc ab hac sententia abhorret, quia cum maiestas Redemptoris nostri nobis fuerit ostensa, finitur fides, cum iam coeperit videre homo quod credidit. Et ad finem suum perveniunt thalami, quia corda fidelium incomparabiliter longe quam modo sunt, in amore illius perficiuntur. Cubitus ergo unus finis utrinque est, quia unius Domini et Salvatoris visio in electis suis fidem finit, et charitatem perficit.