monumenta.ch > Gregorius Magnus > bsbClm6316.456 > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 4, 17
Videmus etenim multos intra eiusdem sanctae Ecclesiae sinum in superbia erigi, in carnis voluptate dissolvi, acquirendis terrenis rebus inhiare, imperante avaritia maria transire, deservire iracundiae, iurgiis vacare, proximos quos praevalent laedere. Sed quia eos adhuc sancta Ecclesia tolerat ut convertantur, quasi in arcae latitudine deorsum bestiae morantur. Videmus alios iam aliena non quaerere, illatam iniuriam aequanimiter portare, rebus propriis esse contentos, humiliter vivere. Sed quia isti iam pauci sunt, angustatur arca. Alios autem conspicimus etiam possessa relinquere, nullum terrenis rebus studium dare, inimicos diligere, carnem a cunctis voluptatibus domare, motus omnes sub rationis iudicio premere, per coeleste desiderium contemplationis penna sublevari. Sed quia tales quique valde rari sunt, iam arca iuxta cubitum ducitur, ubi homines et volatilia continentur. Quaeratur tamen si quis in eis esse valeat sine peccato, et nullus invenitur. Quis itaque homo sine peccato est, nisi ille qui in peccatis conceptus non est? In uno ergo cubito consummatur arca, quia unus est auctor et Redemptor sanctae Ecclesiae sine peccato, ad quem et per quem omnes proficiunt, qui se esse peccatores noverunt. Dicatur itaque de limine et porta: Et cubitus unus, finis utrinque, quia cum unus Mediator Dei et hominum homo Christus Iesus in maiestate sua apparuerit, omnia utriusque testamenti quae praedicta et promissa sunt complebit.