monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 4, 16
Hunc unum nobis cubitum mensura quoque arcae locuta est. Arca enim, quae trecentis cubitis fieri in longitudine iussa est, sexaginta vero in latitudine, triginta autem in altitudine , in uno est cubito consummata. Quid enim per arcam nisi sancta Ecclesia figuratur, quae inferius ampla est, superius angusta? Quae a trecentis, et sexaginta, ac triginta cubitis ad unum cubitum colligitur, quia ab ea latitudine quam sancta Ecclesia in membris suis adhuc infirmantibus habet paulisper angustata, et in altum proficiens, ad unum tendit. Ipsa enim ratio exigit ut credamus quod in illa arcae latitudine omnes bestiae, cuncta quadrupedia atque reptilia in inferioribus fuerunt, homines atque volatilia nimirum in superioribus. Iuxta superiorem etenim partem fenestra fuit in latere, de qua corvum et columbam dimisit homo, ut si iam diluvii transissent aquae, cognosceret. Et quia arca eadem in uno fuit cubito consummata, homines et volatilia iuxta cubitum fuerunt. Recte itaque per arcam universa Ecclesia designatur, quae adhuc in multis suis carnalibus lata est, in paucis spiritalibus angusta. Et quia ad unum hominem, qui est sine peccato, colligitur, quasi in uno cubito consummatur.