monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 4, 15
Finietur vero testamentum novum, quia perficietur. Nam cum ipse de quo loquitur visus fuerit, eiusdem testamenti verba cessabunt. Unde et sanctae Ecclesiae veri luminis diem quasi tempus vernale praestolanti, per sponsi vocem dicitur: Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni. Iam enim hiems transiit, imber abiit et recessit, flores apparuerunt in terra . Sive enim sancta Ecclesia, seu unaquaeque electa anima, coelesti sponso est amica per amorem, columba per spiritum, formosa per morum pulchritudinem. Quae cum iam de corruptione carnis educitur, ei procul dubio hiems transit, quia praesentis vitae torpor abscedit. Imber quoque abit et recedit, quia cum ad contemplandum in sua substantia omnipotentem Deum educitur, iam verborum guttae necessariae non erunt, ut pluvia debeat praedicationis infundi. Nam quod minus audire potuit, amplius videbit. Tunc apparent flores in terra, quia cum de aeternae beatitudinis vita quaedam suavitatis primordia praegustare anima coeperit, quasi iam in floribus odoratur exiens, quod postquam egressa fuerit, in fructu uberius habebit. Unde et illic subditur: Tempus putationis advenit . In putatione quippe sarmenta sterilia reciduntur, ut ea quae praevalent uberius fructum ferant. Nostrae itaque putationis tempus tunc advenit quando infructuosam ac noxiam corruptionem carnis deserimus, ut ad fructum animae pervenire valeamus. Qui fructus nobis erit uberrimus, visio unius. Cubitus ergo unus est finis utrinque, quia unus est ille qui dixit: Singulariter sum ego donec transeam . Qui solus cum Patre et sancto Spiritu praesidet in coelo, sicut passer unicus in aedificio . Quemadmodum implevit legem per mysterium incarnationis et perfectae humanitatis suae, ita testamenti novi promissa impleturus est per ostensam gloriam claritatis suae.