monumenta.ch > Gregorius Magnus > bkeCod.19.100v > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 4, 14
Utrinque autem dicitur, ac si dicatur utrique, scilicet limini et portae. Per latitudinem quippe liminis et longitudinem portae vetus ac novum testamentum diximus designari. Ad extremum vero additur quod cubitus unus sit finis utrinque, quia videlicet et testamentum vetus unum nobis Mediatorem Dei et hominum nuntiavit, et testamentum novum eumdem nobis nuntiat in aeterna claritate venturum, quem iam pro nobis cognovimus incarnatum. Cubitus ergo unus finis utrorumque est, quia et quem lex praedixit in carne apparuit, et ipse quem nunc Testamentum Novum loquitur, in gloria maiestatis apparebit. Et tunc utrorumque finis erit, cum visus in divinitatis suae potentia, omnia quae sunt praedicta compleverit. Scriptum namque est: Finis legis Christus ad iustitiam credenti . Finis videlicet, non qui consumit, sed qui perficit. Tunc etenim legem perfecit, cum, sicut lex praedixerat, incarnatus apparuit. Sed adhuc de eius iudicio multa Novum Testamentum loquitur, adhuc multa de regno illius narrat, quae necdum videmus impleta. Ecce quotidie Evangelium legitur, ventura vita praedicatur. Tunc ergo erit et novi testamenti finis, cum ea quae de se promisit Dominus compleverit.