monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 4, 13
Sicut saepe diximus, thalami corda electorum sunt, omnipotentis Dei amore ferventia. Quid ergo per marginem ante thalamos, nisi fides exprimitur? quia nisi prius ipsa teneatur, nullo modo ad spiritalem amorem pertingitur. Non enim charitas fidem, sed fides charitatem praecedit. Nemo enim potest amare quod non crediderit. Margo itaque est ante thalamos, fides ante ardorem charitatis, quia, sicut dictum est, nisi ea quae audis credideris, ad amorem eorum quae audieris nullatenus inflammaberis. Sed margo ante thalamos cubiti unius est, quia tunc fides corda audientium in amore Deo copulat, quando per errores et schismata divisa non est, sed in unitate perdurat, ut videlicet margo unius cubiti audientis animum ad thalamum perducat, quia coelestis sponsi speciem quam hic praedicat postmodum in coelestibus demonstrat. Ubi et bene subditur: Et cubitus unus finis utrinque.