monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.168 v > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 4, 12
Qua in re hoc quoque nobis sciendum est quia et per incrementa temporum crevit scientia spiritalium patrum. Plus namque Moyses quam Abraham, plus prophetae quam Moyses, plus apostoli quam prophetae in omnipotentis Dei scientia eruditi sunt. Fallor si haec ipsa Scriptura non loquitur: Pertransibunt, inquit, plurimi, et multiplex erit scientia . Sed haec eadem quae de Abraham, Moyse, prophetis et apostolis diximus, ex eiusdem Scripturae verbis, si possumus, ostendamus. Quis enim nesciat quia Abraham cum Deo locutus est ? et tamen ad Moysen Dominus dicit: Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Iacob, et nomen meum Adonai non indicavi eis ? Ecce plus Moysi quam Abrahae innotuerat, qui illud de se Moysi indicat quod se Abrahae non indicasse narrabat. Sed videamus si prophetae plus quam Moyses divinam scientiam apprehendere potuerunt. Certe Psalmista dicit: Quomodo dilexi legem tuam, Domine? tota die meditatio mea est . Atque subiunxit: Super omnes docentes me intellexi; quia testimonia tua meditatio mea est . Et iterum: Super seniores intellexi . Qui ergo legem meditari se memorat, et super omnes docentes se ac super seniores intellexisse testatur, quia divinam scientiam plus quam Moyses acceperat manifestat. Quomodo autem ostensuri sumus quia plus sancti apostoli edocti sunt quam prophetae? Certe Veritas dicit: Multi reges et prophetae voluerunt videre quae videtis, et audire quae auditis, sed non viderunt . Plus ergo quam prophetae de divina scientia noverunt, quia quod illi solo spiritu viderunt, isti etiam corporaliter viderunt. Impleta itaque est ea, quam superius diximus, Danielis sententia: Quia pertransibunt plurimi, et multiplex erit scientia . Mensura ergo calami, qui est sex cubitorum et palmi, ducatur ad cubitos decem; et mensura decem cubitorum ad extremum surgat in tredecim, quia quanto mundus ad extremitatem ducitur, tanto nobis aeternae scientiae aditus largius aperitur. Sequitur: Et marginem ante thalamos cubiti unius.