monumenta.ch > Gregorius Magnus > bkeCod.19.98v > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 4, 11
Superveniente autem gratia per testamentum novum, omnis fidelis populus unum Deum Trinitatem esse cognovit, et virtutem Decalogi in eius agnitione complevit. Prius ergo limen portae mensuratur calamo uno, postmodum latitudo eius cubitis decem, atque ad extremum longitudo portae cubitis tredecim, quia et sanctis patribus ante legem activa et contemplativa vita non defuit, et sub legis Decalogo populus divinae substantiae mysterium nesciens, in mandatorum latitudinem servivit. Et nunc sub gratia, custoditis verius Decalogi praeceptis, omnis qui ad fidem venerit sanctae Trinitatis mysterium cognoscit.