monumenta.ch > Hieronymus > bnf9389.54 > uwbM.p.th.f.68.67 > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 4, 10
Ubi et quaeri rationabiliter potest cur istam latitudinem liminis portae, quam superius dixerat uno calamo mensurari, inferius subiunxit quod decem cubitis mensuretur, ac deinde subditur quod longitudo portae tredecim sit cubitis mensurata. Unus etenim calamus, sicut iam saepe dictum est, sex cubitos habet et palmum, decem vero cubiti iam mensuram suam super calamum tenent, tredecim vero amplius quam decem. Quid est ergo quod prius uno calamo limen portae, postmodum latitudo eius decem cubitis, ad extremum quoque longitudo portae tredecim mensuratur, nisi quod sancti patres, quos per sanctam Scripturam ante legem fuisse cognoscimus, unum quidem omnipotentem Deum, sanctam videlicet Trinitatem esse noverunt, sed eamdem Trinitatem quam cognoverunt aperte minime praedicaverunt? Qui eius iussionibus obedientes, et vitae munditiam conservantes, quasi in sex cubitis calami habuerunt perfectionem operis, et saepe angelos videntes habuerunt palmum contemplationis. Data autem lege, rudis ille Hebraeorum populus mandata Decalogi servare conatus est, sed tamen de cognitione sanctae Trinitatis eruditus non est. Et quamvis hanc spiritales patres perfecte cognovissent, multitudo tamen magna Synagogae nec invenire mysterium Trinitatis potuit, nec quaerere scivit.