monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 4, 9
Multa superius de portae significatione iam diximus, sed unum tenere aliquid debemus per quod possit et caetera lectoris prudentia penetrare. Dictum quippe est per portam Scripturam sacram posse figurari. Sed hoc nobis modo laboriose discutiendum est, cur latitudo liminis portae decem cubitis, et longitudo portae tredecim mensuratur. Hoc autem loco longitudo portae altitudo dicitur, sicut nos longae staturae dicimus quem altum videmus. Nam longitudo portae dici in transversum non potest, cuius latitudo per decem cubitos demonstratur. Quid ergo latitudo liminis portae, nisi lex testamenti veteris fuit, et longitudo portae, nisi gratia testamenti novi? Quia videlicet Scriptura sacra dum per testamentum vetus crimina operum compescuit, dari decimas praecepit , quasi per mandata humilia in liminis latitudine iacuit. Sed dum per testamentum novum cogitationes pravas coercuit, derelinqui omnia, et pro Deo vitam corporis iussit cum praesenti saeculo despici , quasi porta nostra in longitudinis altitudinem surrexit. Minora quippe praecepta Israelitico populo per legem data sunt: unde et eidem populo Moyses in campo locutus est . Altiora Dominus sanctis apostolis dedit, unde et eos de mandatis vitae in monte docuit. Dum vero Redemptor noster per Evangelium dicit: Nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas; non veni solvere, sed adimplere . Adimplere enim venerat legem qui legis iustitiae gratiam addidit, ut quod illa iubebat in minimis, ipse perfici adiuvaret in summis, et quod illa coercebat ab opere, ipse resecaret a corde. Intellecta ergo lex, quae in latitudine iacuit, in altitudinem surrexit. Ipsa enim Dei cognitio quae apud illam in spiritalibus patribus fuit, nota omni Hebraeorum populo non fuit. Nam omnipotentem Deum, sanctam videlicet Trinitatem, cum prophetae praedicarent, populus ignorabat; solum Decalogum tenebat in lege, fidem Trinitatis nesciens. Mensuratur ergo latitudo liminis portae decem cubitis, quia durus ille populus, subtilitatem fidei ignorans, mandatis serviebat Decalogi. Mensuratur vero longitudo portae tredecim cubitis, quia per testamentum novum in corde fidelis populi super mandata Decalogi, quae verius custodit, cognitio Trinitatis crevit. Et eo mandata legis perficit, quo Trinitatem esse omnipotentem Dominum credit.