monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 4, 8
Ex utraque enim parte est una mensura frontium, quia patres nostri vel prius a veteri, vel nunc a novo testamento venientes, in una Mediatoris fide conveniunt. Qui pro eo quod charitate pleni sunt, carnem suam abstinentia edomant, corda audientium praedicationis lumine illustrant, signa faciunt, virtutes operantur, per hoc quod eorum bona nobis foris innotescunt, non immerito huius coelestis aedificii frontes vocantur. Omne enim quod nunc in aperto ostenditur, frons est, ut illud sit vestibulum aedificii, quod nobis interius reservatur. Unde et sanctae Ecclesiae in Canticis canticorum dicitur: Sicut cortex mali punici genae tuae, absque occultis tuis . Genae quippe sunt sanctae Ecclesiae spirituales patres, qui nunc in ea miraculis coruscant, et velut in eius facie venerabiles apparent. Cum enim videmus multos mira agere, ventura prophetare, mundum perfecte relinquere, coelestibus desideriis ardere, sicut cortex mali punici sanctae Ecclesiae genae rubent. Sed quid istud est omne quod miramur in illius rei comparatione de qua scriptum est: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se ? Bene ergo, cum miraretur genas Ecclesiae, subdidit: Absque occultis tuis . Ac si aperte diceretur: Ea quidem quae in te non latent magna sunt, sed illa valde ineffabilia, quae latent. Sequitur: Et mensus est latitudinem liminis portae decem cubitorum, et longitudinem portae tredecim cubitorum.