monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 4, 7
Hoc quoque est, sive de veteribus, seu de novis patribus sentiendum, quia Orientalis via cum tres hinc et tres inde thalamos habeat, mensura una trium est, quoniam ipsa fides atque ipsum meritum tenuit corda praecedentium quae replevit corda sequentium sub testamento novo positorum, sicut et per Paulum dicitur: Habentes autem eumdem spiritum fidei, sicut scriptum est: Credidi, propter quod locutus sum : et nos credimus, propter quod et loquimur . Spiritales quippe illi patres omnipotentem Deum Trinitatem ita esse crediderunt, sicut eamdem Trinitatem novi patres aperte locuti sunt. Isaias namque audivit angelica agmina in coelo clamantia: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus sabaoth . Ut enim personarum trinitas monstraretur, tertio sanctus dicitur; sed ut una esse substantia Trinitatis appareat, non Domini sabaoth, sed Dominus Deus sabaoth esse perhibetur. Quod David quoque similiter sentiens, ait: Benedicat nos Deus, Deus noster, benedicat nos Deus . Qui cum tertio dixisset Deum, ut unum esse hunc ostenderet, subdidit: Et metuant eum omnes fines terrae. Paulus quoque loquitur dicens: Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia . Ex ipso, videlicet ex Patre; per ipsum, per Filium; in ipso autem, in Spiritu sancto. Qui cum ipsum tertio dixisset, adiunxit: Ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen . Qui enim non dixit, ipsis, sed ipsi, dicendo ter ipsum, distinxit personas, et subiungendo Ipsi gloria, non divisit substantiam. Quia itaque una est veterum ac novorum patrum fides, recte thalamorum describitur mensura una trium. Quod verbis aliis replicatur cum subditur: Et mensura una frontium ex utraque parte.