monumenta.ch > Hieronymus > bnf11947.263 v > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 4, 6
Sed pensandum nobis est sollicita intentione quod dicitur, quia mensura una trium. Cum enim longe sit a continentibus et tacentibus excellentia praedicatorum, et valde a coniugatis distet eminentia continentium, quid est quod una mensura dicitur trium? Coniugati quippe quamvis et bene agant, et omnipotentem Deum videre desiderent, domesticis tamen curis occupantur, et necessitate cogente, in utroque mentem dividunt. Continentes autem ab huius mundi actione remoti sunt, et voluptatem carnis etiam a licito coniugio restringunt, nulla coniugis, nulla filiorum cura, nullis noxiis ac difficilibus rei familiaris cogitationibus implicantur. Praedicatores vero non solum se a vitiis coercent, sed etiam alios peccare prohibent, ad fidem ducunt, in studio bonae conversationis instruunt. Quomodo ergo una eorum mensura est, quorum vitae aequalitas una non est? Sed mensura una trium est, quia etsi in eis meritorum magna est diversitas, tamen distantia in fide in qua tenduntur non est. Nam eadem fides quae istos solidat in maximis, illorum infirmitatem continet in parvis. Vel certe trium una mensura est, quia in retributione ultima quamvis eadem dignitas omnibus non sit, una tamen erit omnibus vita beatitudinis. Unde et per semetipsum Dominus dicit: In domo Patris mei mansiones multae sunt . Sed tamen qui in vineam ducti sunt, quamvis diversis horis venerint, unum denarium perceperunt . Qua itaque ratione conveniant mansiones multae cum uno denario, nisi quia diversae quidem beatorum civium dignitates erunt, sed tamen una quies aeternae retributionis? Nam etsi dispar erit meritum singulorum, non erit diversitas gaudiorum, quia etsi alter minus atque alius amplius exsultat, omnes tamen unum gaudium de conditoris sui visione laetificat.