monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 4, 5
Vel certe quia tres patrum veterum distinctiones fuerunt, tres quoque novorum sub gratia sequuntur. Vetus quippe populus habuit patres ante legem, ac deinde in lege, et postmodum prophetas. In novo autem populo prius Hebraeorum primitiae crediderunt, postmodum plenitudo gentium in fide secuta est, ac deinde in fine saeculi Hebraeorum reliquiae salvantur . Quia ergo incarnatio Domini et ex superiori parte patres ante legem, patres in lege, atque ad extremum prophetas habuit, et ex posteriore fideles ex Hebraeis, fideles ex gentibus, ac postmodum Hebraeorum reliquias colliget, Orientalis via tres hinc et tres inde thalamos habere memoratur. Sed hoc quoque non inconvenienter accipimus, si tres esse fidelium ordines dicamus. Sive namque in veteri, seu in novo testamento, alius est ordo praedicantium, alius continentium, atque alius bonorum coniugum. Unde et idem propheta in superiori parte tres viros liberatos vidit: Noe, Daniel et Iob ; in quibus videlicet tribus praedicatores, continentes et coniugati signati sunt. Nam Noe arcam in undis rexit, atque ideo figuram rectorum tenuit . Daniel in aula regia abstinentiae deditus fuit, et idcirco vitam continentium signavit . Iob vero in coniugio positus, et curam domus propriae exercens, placuit Deo, per quem digne bonorum coniugum ordo figuratur . Quia ergo etiam ante Mediatoris adventum, et praedicatores, et continentes, ac boni coniugati fuerunt, qui eumdem eius adventum praestolati sunt, et magna hunc siti desiderii videre cupierunt, et postmodum praedicatores, et continentes, ac boni coniugati, sicut cernimus, existunt, qui Redemptorem nostrum non iam desiderant incarnandum, sed in maiestatis suae gloria contemplandum, Orientalis via tres hinc, et tres inde thalamos habet, iuxta Psalmistae vocem, qui de eadem via, videlicet Redemptore nostro, dicit: In circuitu eius tabernacula eius .