monumenta.ch > Hieronymus > bnf17226.210 > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 4, 4
Quid thalami, quid via Orientalis designet, iam superius diximus , nec replicare ea latius necessarium putamus. Sed quaerendum nobis est quid est quod dicitur, Tres hinc, et tres inde. Thalami quippe iuxta viam Orientalem sunt corda ferventium in amore Dei. Et sive hi qui electi in testamento veteri fuerunt, sive qui in testamento novo secuti sunt, nimirum constat quia omnes ex amore Trinitatis accensi sunt. Neque enim vere Deum diligerent, si eiusdem Trinitatis, quae Deus est, gratiam non accepissent. Iuxta viam ergo Orientalem tres hinc et tres inde sunt thalami, quia dum inter veteres et novos patres Dominus incarnari dignatus est, quasi in medio thalamorum via Orientalis apparuit, qui thalami ad veram virtutum speciem in Trinitatis sunt cognitione decorati. Sin vero ad virtutes electorum eumdem numerum referamus, tres sunt virtutes, sine quibus is qui aliquid operari iam potest, salvari non potest, videlicet fides, spes, charitas. Et quia eadem fides, spes, et charitas in antiquis patribus quae in novis doctoribus fuit, iuxta Orientalem viam tres hinc, et tres inde thalami describuntur.